- AGENTES in Rebus
- AGENTES in Rebusdicti olim, qui Principis iussis obsecundabant, eorumque mandata in provincias deferebant: Magisteriani quoque appellati, quod sub Magistro Officiorum militarent, Graecis Μαγιςτεριανοὶ; Item Castrenses, in Gloss. Graec. Καςτρην´σιος, ἐντολδ`ς: quâ voce signisicatur, qui mandata Principis exsequeretur; ad quod officium Magisteriani vel Agentes in rebus maxime adhibiti sunt. Vide infra suô locô. Principes quoque: Nam ex schola Agentium in rebus Principes mittebantur, ad gubernanda officia civilium administrationum: hinc Πριτκεφ in Glossis Legalibus exponitur ἔξαρχος τῶ πολιτικῶν ταξεωτῶν, etc. Successerunt autem in locum Frumentariorum, seu Τραμματοφόρων, qui non tantum cursus publici procuratores et prosequutores, fuêre, sed etiam exigendis vectigalibus operam dederunt et compellendis ad solutionem pensionum provincialibus. Lex est in Cod. Theodos. tit. de exactionibus, quae ita habet: Neque Agentes in rebus, neque sacrarum vel privatarum largitionum officia Palatina, ex quacumque causa, ex quocumque titulo Fiscalis debiti, cum ad provinciam mittuntur, possessores per se audeant convenire, sive id ex praeterito reliquum trahatur, seu praesentis temporis tributum solvi conveniat. Quam legem Honorium et Theodosius tulerant, admonitu Legatorum Achivorum: sed eandem paulo post abrogârunt, antiquâ consuetudine restitutâ, ut largitionum titulorum exactio per Agentes in rebus et Palatina obsequia celebraretur. Vide Legem seq. tit. quô supra. Curiosi quoque, qui olim cum Frumentariis iidem, postea ex corpore Agentium in rebus ad cursum regendum, sumpti sunt, sublatis scil. Frumentariis; neque cursum tantum publicum procurabant, sed et vectigalium exigendorum curam habebant: instituti a Diocletiano, qui, Frumentariis penitus sublatis, Curiosos ex corpore Agentium in rebus per singulas provincias misit, ad curas agendas, et idem munus obeundum, quod olim Frumentarii; quos ad explorandum annuntiandumque, si qui forte motus exsisterent, institutos, ait Victor. Vide infra ubi de Curiosis et Frumentariis; ac plura in hanc rem, apud Salmas. ad Histor. Aug. criptores passim, maxime ad Spartianum in Hadriano, c. 11. et Iacob. Gotofredum ad tit. Cod. Theodos. de Agentibus in rebus, ubi copiose de eorum Munere, Scholis ac Privilegiis. Titulus corum honorarius Devotissimus, Καθοσιώτατος, vide infra Devotus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.